- PALPEBRAE
- PALPEBRAEan a palpitando, i. e. tremendo, quia semper moventur, an a Graeco βλέφαρον; an a palpando, i. e. praetentando obiecta: an quasi φᾶρος τοῦ βλέπους, i. e. indumentum oculi? in genis homini et struthiocamelo utrinque; a provida natura concessae sunt, ceu vallum quoddam visus et prominens munimentum,contra octursantia, aut alia fortuito incidentia, Plin. l. 11. c. 37. Mulieres vero praeposterâ decoris affectatione etiam inficiebant. Idem Ibid. Mulieribus vero etiam infectu quottidianô. Tanta est decoria affectatio, ut tingantur oculi quoque. Ubi merito quottidiano ait. Quibus enim earum illita semel fucô est facies, id nisi quottidie fiat, turpissimis rugis et luridô colore statim illa foedatur. Fuligine id factum, Iuvenal. ait, Sat. 2. v. 93.Ille supercilium madida fuligine tinctumObliquâ producit acu.Unde Tertullian. de Cultu Foem. In illum enim delinqunt, quae cutem medicaminib???s urgent; genas rubore maculant, oculos fuligine porrigunt. Fuligo autem illa e stibio: de cuius nigro pulvere accipienda haec eiusdem l. de Habitis mul. et illum ipsum nigrum pulverem, quô oculorum exordia producuntur. Unde ipsum stibium πλατυόφθαλμον dictum: Nempe hôc pulvere supercilia circumducebant et in arcum formabant, sicque oculorum spatium veluti producebant ac extendebant mulieres. Ion in Omphale,Καὶ τὴν μέλαιναν ςτίμμιν ὀμματογράφον.Hinc ὑπογράμματα Hesych. ςτιμμίσματα oculorum interpretatur. Pollux, τοὺς ὀφθαλμοὺς ὑπογράφει, τὰς ὀφρῦς μελαίνει, εἰς γραμμὰς ἡμικυκλίων περιάγει etc. Salmas. ad Solin. p. 1148. Eundem palpebras inficiendi ritum hodieque in Oriente vigere, docet P. de Valle Itinerarii Tom. 2. Sed et a formicis nigrorem palpebris conciliari, diximus supra. At in supplicium palpebras respectas Regulo, habet Historia Romana quo sic soli obversus eo acrius excruciaretur, uti videre est apud Ant. Thysium IC. varias hac de re Veter. sententias (non enim consentiunt omnes) enarrantem Not. ad Val. Max. l. 1. c. 1. num. 14. etc. Plura de Palpebris, vide apud Voss. de Orig. et Progr. Idolol. l. 3. c. 23. ubi de triplici earum usu, albarumque ac nigrarum descrimine, et l. 4. c. 39. et 87. ubi de Medicina illarum: aliquid etiam supra voce Oculi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.